Pro amicis Latinitatis

Aleae in competitione gregum femineorum iactae sunt: Grex quaternarius e liga superiore retrocedit. Utraque compago ligae confoederalis particeps extremo nisu, ut classem obtineat, efficit. Quartanae in liga districtuali periodum agonisticam in tertio loco positae concludunt. Quaternio classis districtualis titulum principis consecutus in ligam districtualem ascendit

Cum superiore anno calculis finalibus, quibus nulli antea meliores fuerunt, subductis greges feminei in victoriis celebrandis helluari potuissent, periodo huius anni agonistica conclusa vix causa bacchandi erat. Plus aquae mineralis quam vinum spumans ministratum est, ut illae lusores teniludricae mensales, quae, quamquam per totam  competitionem minus feliciter egerant, tamen se potu finali abstinere nolebant, dolorem paucitatis punctorum partorum saltem aqua minerali bibenda deluere possent. Neque ulla autem occasio ampullas vini spumantis plenas aperiendi quaternioni ligae superioris data est, qui superiore anno in numero candidatorum promotionis habitus nunc in profundum retrocessionis praeceps decidit. At certe  liquidum bulliens dilutum concessum est secundanis tertianisque, quibus paulo ante competitionem exeuntem ultima opportunitate usis cursu finali accelerato contigit, ut locum mediae parti tabellae inferiorem consecuti classem obtinerent. Qua in re praecipua laude dignus est tertius grex, qui ut tiro classis uno gradu melius quam illa secunda evenit. Non minus sensus admiratorum moverunt quartanae, quae in liga districtuali etiam tertium locum adeptae sunt. De una re memoranda, quae sectioni teniludricae mensali, quae hoc anno potius in angustiis deportivis versabatur, gaudio erat, se grex quaternarius classis districtualis bene meritus est, qui fere in solitudinem abditus in sua officina aulae posticae constanter ac prospere titulum principis figuraverat ac viam, quae ad promotionem fert, praemature aperuerat.

Quaternio ligae superioris, qui superiore anno omnibus competitricibus magno crepitu timorem inflaverat et usque ad seriem certaminum de promotione actorum percurrerat, per hanc periodum agonisticam angusto pectore insignis incesserat ac dimidia secunda serie ludorum conclusa non plus duodecim ad viginti duos punctos adeptus semper versabatur in summo periculo, ne in praeceps deferretur. Qui autem illum se in conspectu calamitatis ictibus certis desperatione effectis ex angustiis liberaturum esse speraverat, is se brevissime spe deceptum esse videbat. Immo vero grex cladibus a Globo Teniludrico Mensali Bravilla per quattuor ad octo et a Borussia Dusseldorpio principe tabellae per unum ad octo acceptis convocatus erat, ut experimenti causa in capulo cubaret. Victoria per octo ad duos punctos contra Globum Gymnasticum Anradam parta per breve tempus semel operculum a capulo paulum remotus est. Magistra gregis capite porrecto videbat competitrices tam longe abessent, ut lusores propriae eas non iam consequi possent neque clade proxima per quattuor ad octo ab Holzbuttgena accepta ad calculos non vocata  iam impedire possent, quin in terram demitterentur et animae earum ad caelos avolarent. Ibi Hanna Hebinck princeps gregis a Petro caeli portario interrogata, quae esset causa, cur res eo calamitatis processissent, respondit adversarias hoc anno se fortiores praestitisse et sudores potius metu quam exercitatione effectos demanavisse. Ad haec Petrus truciter replicavit: „ Si ita est, hoc loco non dignae estis. Priusquam vos intrare patiar, primo animas nigras vestras in purgatorio acriter malaxari oportebit.“ His verbis factis ille quaternionem Hebinckianum libello, quo horarium corporibus exercendis in proximum periodum agonisticam provisum continetur, dato ad animas purgandas in officinam malaxatoriam misit.

Competitiones athletarum sexu muliebri permultis curvamentis perspicuas esse e natura rerum intellegitur. Quae quidem etiam eleganter appeti decere, si certamina fastigio capto feliciter eventura esse exspectentur,  lusores secundanae, quae in liga confoederali per multos annos optime profecerant, in periodo agonistica recentissime conclusa paulisper oblitae erant. Quae alia causa fuit, cur saepius solito obstaculis inhaerentes a competitricibus relictae sint? Cum prioribus temporibus altissima obstacula superarent, nunc, ne super humilissima salirent, etiam recusaverunt. Ideo non mirum erat eas primum in numerum illarum relatas esse, quae arte teniludrica mensali minus excellebant, praesertim, cum usque ad dimidium secundae seriei paucitatem quindecim ad undevinti punctorum assecutae essent. Tamen eis contigit, ut Amicis Teniludricis Mensalibus Villae Regiae per octo ad duos punctos graviter pulsis se paulo longius a zona retrocessionis in medium tabellae locum amoverent ac, quamquam in certamine finali clade per unum ad octo punctos a Globo Teniludrico Mensali Caeruleo Albo Gelria-Verda accepta vapulaverunt, octavum gradationis locum tutum redderent.

Tertius grex, eiusdem ligae tiro, a principio ad classem obtinendam intentus praeter exspectationem omnium cursu finali accelerato primo victoria foris per octo ad duos nequaquam antea exspectata parta gregem Societatis Gymnasticae Ludricae Deportivae Bottropii secundum locum obtinentis e competitione de promotione depulit ac deinde paritatem septenorum punctorum contra Societatem Teniludricam Mensalem Risiam-Gronam consecutus etiam uno gradu secundanas propriae societatis post se reliquerunt et ita tirocinium in liga confoederali in septimo loco, qui multis magnae admirationi erat, prospere conclusit.

Lusores quartanae, quae in liga districtuali intervallo hiberno ineunte iam sedecim ad quattuordecim punctis comparatis tutos gradus ferebant, secundam seriem competitionis clade a Vigore Iuvenili Germanico Aquila Frintropio per quattuor ad octo accepta aperuerunt. Deinde victoriis octonorum ad singulum contra secundos greges Societatis Deportivae Cursualis Maiorvillae et Globi Teniludrici Mensalis Gelriae Verdae partis in tertio loco positae e periodo agonisticae huius anni feliciter evenerunt.

Qui, quamquam res deportivae gregum femineorum vix ita processerant, ut magna admiratione dignae iudicari possint, tamen exiguam facultatem celebrandi naribus scrutari volebat, is speluncam quaternionis classis districtualis in aula posteriore sectionis teniludricae mensalis sita adire studere debebat, ubi per multos annos praeteritos de grege componendo tumultuosissime litigatum erat, recentissime autem in periodo huius anni praeparando manipulus radicitus renovatus et punctos ex adversariis gregibus eripiendi cupidosissimus compositus erat, Qui iam dimidia competitione conclusa pertinaciter cusum ad titulum tenebat et hunc clade gravissima, quae foris a Societate Deportiva Marialto, acerrimo competitrice, propter praesentiam trium tantum lusorum acceperat, exclusa pergebat et victoriis perspicuitate insignibus de secundanis Unionis Lusoriae Mediriaci ( per octo ad nullum ) et de Societate Deportiva Cursuali Maiorvilla ( per octo ad unum ) reportatis titulum consecutus et in ligam districtualem promotus conclusit.