FEMINAE CALCULIS PRIMAE SERIEI SUBDUCTIS CONTENTAE ESSE POSSUNT

TRES LIGAE CONFOEDERALIS GREGES VARIO EVENTU CERTAMINUM INTER SE DIFFERUNT. PRIMA ACIES VESTIGIA PRINCIPIS TABELLAE INSEQUI PERGIT. SECUNDANAE SUPERIOREM MEDIAE GRADATIONIS ZONAE LOCUM OBTINENT. TERTIUS GREX SPE RES MELIUS AGENDI PRIVATUS IN SECUNDO AB IMO LOCO HAERET. UTERQUE GREX IN LIGA DISTRICTUALI OCCUPATUS PUNCTIS PAR GRADUI RELEGATORIO PROXIMUS POSITUS EST.
Feminae calculis primae seriei subductis contentae esse possunt. Tres ligae confoederalis greges vario eventu certaminum inter se differunt. Prima acies vestigia principis tabellae insequi pergit. Secundanae superiorem mediae gradationis zonae locum obtinent. Tertius grex spe res melius agendi privatus in secundo ab imo loco haeret. Uterque grex in liga districtuali occupatus punctis par gradui relegatorio proximus positus est.

Omnes quinque greges feminei excluso tertio, qui novicius ligae confoederalis adhuc nihil profecit, prima serie competitionis terminata certantes de superioribus tabellae locis res bene agunt. Prima acies, cuius partem faciunt ut per multos iam annos Francisca Marinaque Holla sorores et Verena Horsten earum consobrina et ex hac periodo agonistica ineunte Lucca Mattheus lusor iunior natu et summo ingenio praedita, quae pro Hannelora Hebinck substituta gregi maiorem certandi vim datura esse exspectabatur. Grege ita renovato quattuor lusores aetate fere pares melius ad se conveniunt et prima serie certaminum conclusa cursum ad promotionem pertinacter tenent. Animi earum unica clade a Societate Gymnica et Deportiva Santena per sex ad octo accepta nequaquam perturbati, sed etiam adeo acuti sunt, ut adversarias partim gravissimis plagis vexarent. Quaternio Hollanus, postquam gregem Societatis Gymnicae et Ludricae et Deportivae Botropi punctis parem adhuc insecutum victoria per octo ad quinque, de qua acerrime certatum erat, parta longius post se reliquit, primo secundum tabellae locum tutum reddiderat. Denique ab Unione Ludrica Mideriaco (8:2) ac in Derbyano certamine, quo prima series terminata est, a Globo Teniludrico Mensali Gelria-Verda (8:0) victoriis reportatis summam sedecim ad duos punctorum assecutus optimam sibi opportunitatem comparavit secundam seriem percurrendi, ut titulum principatus vel certe promotionem adipisceretur.

Secundanae, in quarum numero Stephania Gretz-Carbotti, Ines Vogel, Hannelora Hebinck, Nicola van de Locht, Sigrida Messer, illae quinque feminae aetate maturiores, habentur, per multos iam annos, ut mos est, quoque septimanae fine in circulo, qui „Valebiacum Antiquum“ dicitur, ad mensam congregantur, ut duas vel tres horas pila ludant, et certamine vix concluso iterum e conspectu discedunt. Ac qui inter duos dies, quibus illae ad ludendum convenire solent, caput per portam in arenam muliebrem porrigit, is eam vacuam conspicit et, si foruna eum adiuvat, neminem nisi Nicolam van de Locht, ducem circuli, mensam pulvere in duobus septimanis accumulato purgantem interdum invenit. Et vix quisquam, quando et ubi et quocum ceterae collusores interea tempus consumant, scit. Ut igitur iam pridem consueverant, secundanae in hac quoque periodo agonistica primo in solitudinem „Valebiaci Antiqui“ se receperant, ubi remotae a publico curioso hospitibus tantum experientia sua confisae corium depsere in animo habebant. Sed, cum primo denuo ludibundae ad mensam commode circulatae ter vapulavissent et etiam a tertio grege domestico novicio paene victae essent, se, dum in sella sedentes pedunt, clunibus tempore corruptis non satis longe salire posse cognoverunt. Et ecce! Res subito mutatae sunt, postquam primus grex Francisca Holla duce in circulum secundanarum commode instructum irruit et eo ritu Vandalorum vastato illas plaga per octo ad nullum inflicta perterritas reliquit. Qua re effectum est, ut tempus suaviter vivendi fulgure celerius praeterisset et secundanae primum in septimania inter duo certamina interiecta convenire cogerentur, ut exremo labore subeundo ruinas a sociis catervae Franciscanae verberandi et delendi cupidissimae relictas tollerent. Tum demum iis in mentem venit magna sudoris copia ad proficiendum opus esse. Et paulo iam post grex velut Phoenix e cinere emersus se corporibus sudore ad pondus athleticum adaptatis insignem oculis spectatorum praebuit. Ita exempli gratia Hannelora Hebinck tam studiose certavit, ut identidem in periculo esset, ne stagno sudoris sui submersa mortem obiret. Stephania Gretz, quae antea segnius egerat, iterum ut olim, cum aetate iuvenili florebat, se arte adversarias plagis triserialibus obruendi praestitit. Idem spectatoribus admirationi erat manus celerrima diutius desiderata, qua nunc Ines Vogel pilis rotationem acutam dabat et lusoribus contrariis punctos facile eripiebat. Et etiam Nicola van de Locht, quae in ultimis certaminibus timiditate constricta minus solito profecerat, de improviso ad alacritatem incitata saepius victrix a mensis discedebat. Nihilo minus Sigrida Messer quoque pristinam patientiam recuperavit, qua pilas in ludo continenter volandas curat, dum neglegentia adversariae usa ictibus ictus, quibus victoriam praeparabat, asserat. Ita cito circulus, qui commode sedens punctos in gremium decasuros esse adhuc exspectabat in gregem pugnacem mutatus est, qui ipse acriter certando sibi punctos comparare cupiebat. Quo secundanae effecerunt, ut e calculis initialibus duorum ad sex punctorum victoriis contra Societatem Deportivum Cursualem Campum Lintofurtum per octo ad quattuor et contra Societatem Teniludricam Mensalem Resiam-Gronam per octo ad quinque partis primo paritatem septenorum punctorum assequerentur. Postquam deinde magis magisque ad feliciter agendum incitatae Unionem Ludricam Mideriacum per octo ad tres vicerunt, summa octo ad sex punctorum in tabellam referri potuit. Spe autem etiam Societati Gymnicae et Deportivae Santenae ictum stupendum inferendi clade per tres ad octo accepta deceptae sunt. Haec plaga e vestigio compensata est victoria contra Gregem Somnialem Reccelingusam, qui imum locum tabellae obtinebat, per octo ad unum parta, ut secundanae decem ad octo punctis nunc ad tabularium relatis in loco inferiore illi, cui ius relegationis est, prima serie certaminum conclusa considere possent. His rebus factis circulus „Valebiacum Antiquum“, quo feminae maturiores secundi gregis iam pridem se ad commode vivendum recepisse videbantur, subito conversus est in sedem fervide desideratam ab illis adversariis, quae corium sufferendi cupidissimae erant.

Dum primus secundusque grex iam studiose punctos colligunt, tertius ut novicius classis adhuc nihil profecit. Cum praeter duos punctos, quos e victoria contra Gregem Somniabilem Reccelingusam imum locum tabellae obtinentem domum reportaverat, alii non eripi possent, tertianae fame vexatae et duobus ad decem punctis graviter onustae ad mensam felibus reservatam considere coactae sunt. Ac, quod Angelica Holla dux gregis, quae, quod res deportivas muliebres pertinet, fila in manibus suis tenere solet, morbo implicata per quoddam tempus sociis suis praesto non erit, primo vix plures puncti, quibus ad classem obtinendam indigetur, exspectari possunt. Profecto in ultimis certaminibus primae seriei tres clades succesivas per tres ad octo contra Unionem Ludricam Mideriacum, per quinque ad octo contra Gelriam-Verdam, per duos ad octo contra Societatem Deportivam Cursualem Campum-Lintofurtum acceperunt, qua re eis non contigit, ut impedirent, ne in secundo ab imo loco tabellae hiemarent. Exigua certe opportunitas retrocessionem vitandi eis dabitur, si in secunda serie Societatem Gymnicam Resiam-Gronam punctis adaequando vel potius post se relinquendo ad turnamentum relegationis pervenirent. Sed haec est musica furura, quae non satis hilariter sonabit.

Quartus grex, qui e multis annis in liga districtuali firmam partem facit, hac quoque periodo agonistica alte spectare intendit. Optime mixtus e Marianna Sieben, Cornelia de Witt, Manuela van Adrichem-Hendrix lusoribus peritissimis et Britta van Stephaudt pugnatrice aetatis iuvenili, sed magna aggrediendi cupiditate, aegre primo cursum, ut proficeret, tenere potuit. Paritatem tantum septenorum punctorum contra Globum Teniludricum Mensalem Scapusam infamia fere insignem assecutus et etiam cum secundo grege Societatis Deportivae Vordae punctos pariter partitus primo conatu greges superiores locos obtinentes adaequandi destituere debuit. Tum caterva „Steppiana“ adversariis Virtutis Iuvenilis Cellae in imo loco positae per octo ad quattuor pulsis paulo propius ad superiores competitores accessit, priusquam plaga per nullum ad octo a Virtute Iuvenili Clivia principe tabellae affecta est et decem ad octo punctis collectis iterum in mediam gradationis zonam recidit.

Amicis teniludii mensalis summae admirationi erat quintus grex, qui ligae districtualis novicius, quamquam Heida Wambach, lusor grandis natu et peritissima, ab initio competitionis propter laesionem pedis diuturnam defuerat, fulgure celerius profectus et sex ad duos punctos consecutus ad superiorem gradationis zonam processerat. Viam, quae eo tulit, praeter exspectationem omnium victoria in Derbyano certamine domestico contra quartum gregem per octo ad quattuor parta et paritate punctorum stupenda a secundanis Virtutis Iuvenilis Cliviae principe tabellae reportata sibi aperuerat. Ideo non mirum erat nomina lusorum brevi in omnium ore esse et competitoribus magnum timorem inicere. Praecipue Iennifera Boettcher arte adversarias suas ictibus gravibus obruendi excellebat Et Nicola Teven quoque, dux gregis, cuius est bracis ad totam fere femoris nuditatem subductis manu sinistra pilas pellendo in lusores contrarias irruere, vestigia sollertiae et efficacitatis ingenii deportivi sui alte impressa reliquit. Non minus admirabilis est ratio ludendi Marionis van Huet, quae, prout res requirunt, modo toto spatio certaminis usa opportunitates vincendi patienter praeparat modo stante pede celerrime fastigium voluptatis deportivae capit. Cui denique victoria magno crepitu parta delectamento est, ei ab Anna Bremekamp, dicta „Flava Anna“, satis occasionum datur videndi tormenta e canna illius missa, quibus series adversariarum in Orcum teniludricum mensalem iaci solent. Praeter has quattuor lusores, quae nucleum gregis faciunt, inveniuntur aliae sociae ut Birgitta Kannengießer et Helena Hebinck et Birgitta Kloesges, quae interdum pro aliis substitutae occupantur, sed nequaquam minus proficiunt. Ita primo sex ad duos punctis collectis caterva Nicolae Teven verberandi cupida secundum gregem Virtutis Iuvenilis Cliviae per octo ad quinque vicit et secundum locum tabellae adepta est, e quo clade per quattuor ad octo a Societate Deportiva Resia-Grona accepta iterum recidit. Postquam Marte ambiguo cum Virtute Iuvenili Cella certavit et a secundanis Globi Teniludrici Mensalis Gelriae-Verdae per nullum ad octo pulsa est, primam seriem certaminum quarto gregi denis ad octonos punctis par mediae tabellae zonae praeposita conclusit.